Anno millesimo c° viii° incarnationis Dominicȩ, Barnardus Longobardus, infans, filius Barnardi Longobardi, veteris, venit ante presentiam domni Hugonis, episcopi Gratianopolitani, in domum suam, Gratianopolim, et laudavit predicto episcopo ut, de bosco quod dicitur Sapetus, quicquid necessarium fuerit in domo sua, sive trabes sive chabros atque postes, et vascula vini sive annonȩ, et quod necesse ei fuerit accipiat in predicto bosco, sicut in bosco episcopi. Boscus prefatus Sanctȩ Mariȩ et Sancti Vincentii est, et de episcopis Gratianopolitanis.
Carta de guirpitione Guigonis, comitis
(Edidit Chorier, in libro cui titulus: Estat politique du Dauphiné, t. II, p. 122.)
Notum sit Gratianopolitanȩ, ecclesiȩ filiis, presentibus et futuris, quod ego Guigo, comes, filius Guigonis Crassi, dimitto ex totoatque guirpisco Domino Deo, et beatȩ Mariȩ, ac sancto Vincentio, et episcopo Gratianopolitano, Hugoni, et ȩcclesiȩ Gratianopolitanȩ, videlicet ȩcclesias, quas jure comitiali possidebam in meo comitatu, sive in Gratianopolitano episcopatu, sive in alio episcopatu sitas, in manu domni Guilelmi, abbatis Sancti Teothfredi, viii° kal. martii, in presentia Rarnardi, prioris Cornilionensis, et Petri Iterii, monachi, et Stephani Romani, monachi, et Desiderii de Cassanatico, et Guigonis de Grangis, et Guilelmi de Sancto Lauterio et Guilelmi Leuzonis, militum. Erat enim tunc episcopus Hugo in Apulia sive apud Salernum.
Email your librarian or administrator to recommend adding this book to your organisation's collection.