Book I
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Anno Dominice Incarnationis MXCV magnum intra fines Gallie concilium celebratum est, in Alvernia scilicet in civitate que Clarus Mons appellatur. Cui papa Urbanus secundus cum Romanis episcopis et cardinalibus prefuit. Fuit autem illud concilium valde celeberrimum conventu Gallorum ac Germanorum, tam episcoporum quam et principum. Ordinatis igitur in eo rebus ecclesiasticis, exivit dominus papa in quadam spaciose latitudinis platea, quia non poterat omnes illos capere cuiuslibet edificii clausura. Qui hac suadela rhetorice dulcedinis generaliter ad omnes in hec verba prorupit, dicens: ‘Gens Francorum, gens transmontana, gens, sicuti in pluribus vestris elucet operibus, a Deo electa et dilecta, tam situ terrarum quam fide catholica, quam honore sancte ecclesie ab universis nationibus segregata: ad vos sermo noster dirigitur, vobisque nostra exhortatio protenditur. Scire vos volumus que lugubris causa ad vestros fines nos adduxerit, que necessitas vestra cunctorumque fidelium attraxerit. A Iherosolimorum finibus et urbe Constantinopolitana relatio gravis emersit, et sepissime iam ad aures nostras pervenit, quod videlicet gens regni Persarum, gens extranea, gens prorsus a Deo aliena, generatio scilicet que non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius, terras illorum Christianorum invaserit, ferro, rapinis, incendio depopulaverit, ipsosque captivos partim in terram suam abduxerit, partimque nece miserabili prostraverit, ecclesiasque Dei aut funditus everterit, aut suorum ritui sacrorum mancipaverit. Altaria suis feditatibus inquinata subvertunt, Christianos circumcidunt, cruoremque circumcisionis aut super altaria fundunt, aut in vasis baptisterii inmergunt; et quos eis placet turpi occubitu multare, umbilicum eis perforant, caput vitaliorum abstrahunt, ad stipitem ligant, et sic flagellando circumducunt, quoadusque extractis visceribus solo prostrati ⌈corruunt.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 5 - 12Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013