EST enim mihi per viros litterarurae egregiae evidenter ostensum, quod propter praedictos errores et haereses prae-dictus pseudo-papa haereticus, papatu privatus [et] ex-communicatus ipso iure absque omni nova sententia est censendus, quia in canones latae sententiae tarn generalium conciliorum quam summorum pontificum incidit manifeste. Ad quae probanda plura volumina sunt edita; et ego de haeresibus et erroribus memoratis et eis annexis de tenuitate ingenii mei scripsi manu mea quinquaginta sexternos de communi forma papyri, et adhuc habeo scribere quadraginta et amplius. Nam contra errores pseudo-papae praefati ‘posui faciem meam ut petram durissimam’ (Is. 50 7), ita quod nee mendacia nee falsae infamiae nee persecutio qualiscumque, quae personam meam corporaliter non attingit, nee multitudo quanta-cumque credentium sibi aut faventium vel etiam defendentium me ab impugnatione et reprobatione errorum ipsius, quamdiu manum, cartam, calamum et atramentum habuero, numquam in perpetuum poterunt cohibere. Ante enim quam omnes praedictos errores compossibiles fidei reputarem, totam fidem Christianam omnesque promissiones Christi de fide catholica usque ad finem saeculi duratura ac totam ecclesiam Dei in paucis, immo in uno, posse salvari putarem, et omnes alios Christianos contra fidem errare catholicam arbitrarer: ad instar Eliae prophetae, qui licet putasset se solum deicolam fuisse relictum, tamen fidem veram minime dereliquir, quamvis modo non ambigam multa millia virorum et mulierum genua fidei suae coram Baal nullatenus incurvasse.