Text and Translation
Published online by Cambridge University Press: 25 January 2010
Summary
In nomine domini nostri Christi Iesu. Incipit de humili excusatione Stephani presbiteri scribentis de vita sancti Wilfrithi Deo digni episcopi.
Praeceptorum vestrorum magnitudine, O venerabiles domini Acca episcopus et Tatbrehtus abbas, totiusque familiae arbitrio superatus, utinam ut tam effectu parere valeam quam voto. Est enim et hoc opus arduum et meae intelligentiae et eloquentiae facultas exigua; quae tamen, etsi ministerium minime expleret iniunctum, certe debitum oboedientiae exsolvit obsequium. Maximum enim indicium erga vos meae reverentiae est imperiis vestris amplius me impendere voluisse quam possim. Quod si dignum aliquid vestrae electioni confecero, id erit profecto divini muneris, quia nee dubitatur ipsorum fide perficiendum quorum est adhortatione susceptum. Quisnam erit qui non intellegat vestris orationibus praesumptum esse, quod etiam per me creditis implendum? Etenim ingens mihi lucrum est atque utilitas hoc ipsum, quod beatae memoriae Wilfrithi episcopi recordor. Est siquidem perfecta via ad virtutem illum scire, quis fuerit. Ideo, ut breviter dicam, omnia quae de eo sermo referentium iactavit, credite et minima vos estimate de maximis audisse, quia non ambigo nec eos potuisse omnia cognoscere. Obsecro itaque eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, relinquentes antiqui hostis millenos invidiae stimulos et recolentes, quod eloquentia pertonabat. Semper enim in propatulo fortitudo emulos habet: feriuntque summos fulgora montes.
- Type
- Chapter
- Information
- The Life of Bishop Wilfrid , pp. 1 - 149Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 1985