34 In De div. nom. c.4, l.3, pp. 103–104 (In Librum Beati Dionysii De Divinis Nominibus Expositio [Taurini and Romae: 1950]): “Causam autem huius ordinis assignat dicens, quod divina bonitas omnia convertit ad seipsam: hoc enim ipsum quod res ordinantur in Deum, ab ipso habent. Sunt enim res quasi dispersae et segregatae, secundum quod ad diversos fines proprios ordinantur, sed inquantum communicant in ordine ad ultimum finem, sic congregantur. Divina igitur bonitas, inquantum omnia ad seipsam convertit, est principaliter congregative omnium dispersorum, sicut quaedam deitas principaliter vivifica. Deinde, cum dicit: et omnia et cetera, assignat rationem ordinis: intantum enim omnia convertuntur in ipsum, inqauntum omnia desiderant ipsum triplici ratione, scilicet: ut principium activum; et ut continentiam, idest conservantiam rerum; et ut finem, ista est triplex ratio desiderii. Desideramus enim Deum ut principium quia ex eo provenit nobis bonum; ut continentiam quia ex eo conservatur nobis bonum; ut finem quem adipisci intendimus.”