Ars est comprehensio praeceptorum ad utilitatem usui accommodata per artificis sui exercitationem, medendi, ut medici, declamandi, ut rhetoris, legendi, ut grammatici. grammatica est scientia recte scribendi et enunciandi interpretandique poetas per historiam * formatam ad usum rationemque verborum, quam Terentius [et] Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam.
DE LITTERA
Littera est minima pars vocis explanatae. sunt autem, ut etiam ratiocinatorum usu receptum est, litterae latino sermoni accommodatae una et viginti, quibus Graecorum accedunt duae, z et y. nam Mezentium et Hylam et alia nobis peregrina nomina scribere et enunciare proprio sono non possumus. litterarum aliae vocales sunt, aliae consonantes: vocales quinque, a e i o u: consonantium aliae semivocales, septem f l m n r s x, aliae mutae, novem b c d g h k p q t. item h in earum numerum redigitur, quando non aspirationis, sed litterae local ponitur. littera tribus modis intelligitur, nomine quo enunciatur, potestate qua valet, figura qua scribitur et, ut alii, ordine quo constat.
DE SYLLABA
Syllaba est litterarum inter se coeuntium una iunctura vel enunciatio litterarum cum adiectione temporis. syllaba autem sine vocali littera vel litteris non potest fieri. syllaba|rum aliae longae, aliae breves, longae aut natura fiunt aut positione et habent bina tempora. natura duobus modis intelligitur, cum vocalis ∥ per se longa est, aut cum vocales duae inter se iunctae producuntur, ut ae.